SEARCH
0-9 A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z
Prev | Current Page 101 | Next

Paxson, Susan

"A Handbook for Latin Clubs"


Domus mea silva est,
lectus meus durus est.
[Footnote in original book (published 1916):
By permission of Miss M.L. Smith. Latin Lessons. Allyn and Bacon.]

CARMEN VITAE.
H. W. Longfellow, 1839, English
B. L. D'Ooge, 1885, Latin
F. H. Barthelemon, 1741-1808
[**Music]
Ne narrate verbis maestis,
Esse vitam somnium!
Vita nam iners est inanis,
Et est visum perfidum.
Vita vera! vita gravis!
Meta non est obitus;
"Cinis es et cinis eris,"
Nihil est ad spiritus.
Ned laetitia, nec maeror,
Finis designatus est;
Sed augere, est noster labor,
Semper rem quae nobis est.
Ars est longa, tempus fugit,
Ut cor tuum valens sit,
Tamen modum tristem tundit
Neniae qui concinit.
Orbis terrae campo in lato,
In aetatis proeliis,
Mutum pecus turpe ne esto!
Heros esto in copiis!
Fidere futuro noli!
Anni numquam redeunt.
Age nunc! age in praesenti!
Fortes dei diligunt.
Summi nos admonent omnes
Simus inter nobilis,
Et legemus, disce dentes,
Signa viae posteris;
Signa forsitan futura
Alicui felicia,
Qui, tum in dura vitae via,
Cernat haec cum gratia.
Agite, tum nos nitamur
Quidquid erit, fortiter,
Superantes iam sequamur
Patienter, acriter.
Vita vera! vita gravis!
Meta non est obitus;
"Cinis es et cinis eris,"
Nihil est ad spiritus.


Pages:
89 90 91 92 93 94 95 96 97 98 99 100 101 102 103 104 105 106 107 108 109 110 111 112 113